- OBSTRAGULA
- OBSTRAGULAvincula erant calceorum utrique sexni convenientia: Quorum meminit Ovid. l. 3. Artis, v. 271.Pes malus in nivea semper celetur aluta,Arida nec vinclis crura resolve tuis.Ubi indigitat, Obstragula, cum a pede per tibiam protendantur, atque crus medium obligent, huius deformitatem operire: proin arida puellae crura non esse suis vinculis resolvenda iubet, necrucrum turpitudo in apricum proferatur. Inprimis autem soleae, cum proprium nullum tegmen haberent, pedibushabenarum corrigiarum ve beneficiô apte solebant adstringi: unde et Obstrigillorum nomen iis tributum. Sic enim Isidor. l. 19. c. 34. Obstrigillos definit: Sunt, inquit, qui per plantas consuti sunt, et ex superiori parte corrigiâ trahuntur, ut constringantur. Unde et nominantur. Cuiusmodi solearum, ob obstragulorum inprimis elegantiam et scite irretitos nexus, insignium imaginem, Dircis simul et Apollinis Pythii, in statuis exhibent Romae, Horti Vaticani et Farnesiorum aedes: in aere, Ben. Balduinus de Calceo c. 11. Vide et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.